Décryptage
PAR
Jérôme sainte-marie
Président de l’institut iSAMA
Résistance de l’image de Nicolas Sarkozy.
Iam primum omnium satis constat Troia capta in ceteros saevitum esse
Troianos, duobus, Aeneae Antenorique, et vetusti iure hospitii et quia pacis
reddendaeque Helenae semper auctores fuerant, omne ius belli Achiuos
abstinuisse; casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Enetum, qui
seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem rege Pylaemene ad Troiam
amisso quaerebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum, Euganeisque
qui inter mare Alpesque incolebant pulsis Enetos Troianosque eas tenuisse
terras. Et in quem primo egressi sunt locum Troia vocatur pagoque inde
Troiano nomen est: gens universa Veneti appellati. Aeneam ab simili clade
domo profugum sed ad maiora rerum initia ducentibus fatis, primo in
Macedoniam venisse, inde in Siciliam quaerentem sedes delatum, ab Sicilia
classe ad Laurentem agrum tenuisse.
Troia et huic loco nomen est. Ibi egressi Troiani, ut quibus ab immenso prope
errore nihil praeter arma et naues superesset, cum praedam ex agris agerent,
Latinus rex Aboriginesque qui tum ea tenebant loca ad arcendam vim
advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt.
Duplex inde fama est. Alii proelio victum Latinum pacem cum Aenea, deinde
adfinitatem iunxisse tradunt: alii, cum instructae acies constitissent,
priusquam signa canerent processisse Latinum inter primores ducemque
advenarum euocasse ad conloquium; percontatum deinde qui mortales
essent, unde aut quo casu profecti domo.
Actualité
19/01/2009
Au cœur de la tourmente financière, les interviews ayant eu lieu au terme d’une semaine marquée par la chute historique...
Lire la suite